Feci judicium - Choir Script PDF Thumbnail
Preview
0 0
Edition by Nobuaki Izawa
0 downloads
Added Jul 31, 2026
Composer: Nobuaki Izawa
Format: Staff
Language: Latin
Pages: 3 pages
This edition was prepared by Nobuaki Izawa — free to download, print, rehearse and perform.

Feci judicium by Nobuaki Izawa — Lyrics

Alleluja. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. Beth. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. Ghimel. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Read full lyrics

About Feci judicium

This SATB motet, Feci judicium, is set to a Latin text drawn from Psalm 119. It is suitable for communion or as a sacred anthem. The text explores themes of righteousness, devotion, and seeking God's guidance. The composer Nobuaki Izawa crafts a devotional setting that would fit well within a service, perhaps during the season of Eastertide or at a communion celebration. The flowing melodic lines and rich harmonies invite introspection and a sense of spiritual resolve, making it a thoughtful choice for a choir seeking to express deep scriptural meaning through vocal music.