Factum est autem in illis diebus by Balthasar Resinarius — Lyrics

Balthasar Resinarius Latin German Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Factum est autem in illis diebus, exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Hæc descriptio primo facta est a Præside Syrius Cyrino. Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Joseph a Galilea, de civitate Nazareth, in Judæam, civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit Filium suum primogenitum, et pannis eum involuit, et reclinavit eum in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis, super gregem suum. Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circum fulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit Angelus, nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc erit vobis signum, invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Et statim facta est cum Angellis multitudo militiæ cœlestis, laudantium Deum, et dicentium, gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

Download the sheet music

Factum est autem in illis diebus

Factum est autem in illis diebus

By Balthasar Resinarius
Staff
Latin, German
20 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want