Full Lyrics
Exultate Deo, adjutori nostro:
jubilate Deo Jacob.
Sumite psalmum et date tympanum:
psalterium jucundum cum cithara.
Buccinate in neomenia tuba:
in insigni die solemnitatis vestrae.
Quia præceptum in Israel est,
et judicium Deo Iacob
Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti;
linguam, quam non noveram, audivit:
Divertit ab oneribus dorsum eius,
manus eius a cophino servierunt.
In tribulatione invocasti me et liberavi te
exaudivi te in abscondito tempestatis
probavi te apud aquam contradictionis.