Exiens homo by Melchior Vulpius — Lyrics

Melchior Vulpius Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

1 Exiens homo primo di luculo conducere operarios in vineam suam. 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro ociosos 4 et dixit illis: Ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero horam exiit et invenit alios stantes ociosos et dixit illis quid hic statis tota die ociosi? 7 Dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Dicit illis: ite et vos in vineam, et quod iustum fuerit accipietis 8 Cum autem vespera esset facta, dicit dominus procuratori suo: Voca operarios et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. 9 Et cum venissent qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. 10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt et ipsi singuli denarium. 11 Eo autem accepto murmurabant adversus patrem familias. 13 At ille respondens uni eorum dixit: Amice, non facio tibi iniuriam, nonne ex denario convenisti mecum. 14 Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem huic novissimo dare sicut et tibi.

Download the sheet music

Exiens homo

Exiens homo

By Melchior Vulpius
Staff
Latin
12 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want