Full Lyrics
Egressus Jesus secessit
in partes Tÿri et Sidonis.
Et ecce mulier Chananaea
a finibus illis egressa clamavit, dicens ei:
Miserere mei, Domine fili David:
filia mea male a daemonio vexatur.
Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli ejus
rogabant eum dicentes:
Dimitte eam: quia clamat post nos.
Ipse autem respondens ait:
Non sum missus nisi ad oves,
quae perierunt domus Israel.
At illa venit, et adoravit eum,
dicens: Domine, adjuva me.
Qui respondens ait:
Non est bonum sumere panem
filiorum, et dare canibus.
At illa dixit: Etiam Domine:
nam et catelli edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Tunc respondens Jesus, ait illi:
O mulier, magna est fides tua:
fiat tibi sicut vis.