Egressus Jesus by Johannes Wanning — Lyrics

Johannes Wanning Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Egressus Jesus de finibus Tyri et Sidonis et venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, et adducunt ei surdum impeditae linguae et deprecabantur eum ut imponeret illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in aures eius et expuens tetigit linguam eius et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: Ephata, quod est: aperire, et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte. Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem magis ille eis praecipiebat, tanto magis praedicabant et supra modum stupebant dicentes: Bene omnia fecit et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Download the sheet music

Egressus Jesus

Egressus Jesus

By Johannes Wanning
Staff
Latin
12 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want