Full Lyrics
Ego sum Alpha et O, primus et novissimus, Initium et Finis,
qui ante mundi principium et in saeculum saeculi vivo in aeternum:
manus meae, quae vos fecerunt, clavis confixae sunt;
propter vos flagellis caesus sum, spinis coronatus sum;
aquam tetii pendens, et acetum porrexerunt in escam meam fel dederunt;
et in latus lanceam, mortuus et sepultus, resurrexi, vobiscum sum.
Videte, quia ego ipse sum, et non est Deus praeter me.
Alleluia.
Ego sum vestra redemptio; ego sum rex vester;
Ego vos resuscitabo in die novissimo.