Ego Dominus by Pieter Maessens — Lyrics

Pieter Maessens Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Ego Dominus. Hoc est nomen meum. Gloriam meam alteri non dabo nec aliud nomen in quo oporteat vos salvos fieri. Quocumque detinemini morbo praeter nomen meum et omnis quicumque invocaverit nomen meum salvus erit, quia in gloriam meam creavi eum, plasmavi eum et feci eum. Venite ergo ad me omnes qui laboratis et onerati estis sarcina quantumvis gravi peccatis referta. Verum tuebor quod nemo rapiet vos e manu mea tum ut pupillam oculi mei custodiam et in regnum meum perpetuum perducam. Amen.

Download the sheet music

Ego Dominus

Ego Dominus

By Pieter Maessens
Staff
Latin
8 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want