Full Lyrics
Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te.
Quid ergo erit nobis?
Jesus autem dixit illis:
amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione
cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis
et vos, sedebitis super sedes duodecim tribus Israel.
Et omnis qui reliquit domum vel fratrem
aut patrem aut matrem,
aut uxorem aut filios aut agros
propter nomen meum centuplum accipiet
et vitam eternam possidebit.