Duo discipuli by Jacobus Peetrinus — Lyrics

Jacobus Peetrinus Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Duo discipuli ibant ad castellum Emmaus et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Jesus appropinquans ibat cum eis: oculi autem tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait: qui sunt hi sermones quos confertis inter vos ambulantes et estis tristes? Respondens Cleophas dixit: tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti qua facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: quae? Et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. N os autem sperabamus quia ipse esset redemptorus Israel. Et ipse dixit ad eos: o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?

Download the sheet music

Duo discipuli

Duo discipuli

By Jacobus Peetrinus
Staff
Latin
11 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want