Full Lyrics
Voice 1:
Doctorum principem super ethera
revocant virtutum digna merita
ergo vive voci detur opera
promat mentis fervor intus concita
O Francisce Zabarelle, gloria
doctor honos et lumen Patavorum,
vive felix de tanta victoria
pro te virescit fama Patavorum,
O Francisce Zabarelle, pabula
Parasti pastoribus armentorum
quibus pascani oves grata secula
te pro muner revocant laborum. Amen.
Voice 2:
Melodia suavissima cantemus
tangat voces melliflue sidera,
concordie carmen liram sonemus
resonet per chorus pulsa cithara.
O Francisce Zabarelle, protector
imo verus pater rei publice,
illos ad se vocat rerum conditor
qui fortune miserentur lubrice.
O Francisce Zabarelle, causas
specularis omnium creatorum
tuas posteri resonebunt musas
per omnia secula seculorum. Amen.