Dixi ergo in corde meo by Orlando di Lasso — Lyrics

Orlando di Lasso Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Dixi ergo in corde meo: vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem et gaudio dixi: quid frustra deciperis? Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae. Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos et plantavi vineas. Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui, armentum quoque et magnus ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum et provinciarum. Feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda, et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum. Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae praeparaveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi et nihil permanere sub sole. (Ecclesiastes, 2;14, 711)

Download the sheet music

Dixi ergo in corde meo

Dixi ergo in corde meo

By Orlando di Lasso
Staff
Latin
10 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want