Dives malus by Giacomo Carissimi — Lyrics

Giacomo Carissimi Latin Sacred Oratorios Staff notation

Full Lyrics

Erat vir quiddam opulentissimus qui purpureis utebatur vestibus et splendide quotidie epulabatur, cuius domus ad ostium stabat mendicus Lazarus scabie et ulceribus plenus. Dum ad ostium hic iacebat stipem quaerens, saepe maerens, fame mise tabescebat, et demicis cupiebat saturari quae de avari mensa divitis cadebant; sed pietate non inanes stabant canes, eius alcera lingentes, et a sordibus tergentes. Factum est autem ut moreretur mendicus Lazarus, et absumptus est ab Angelis in sinum Abrahae. Dives vero, nimia gulae intemperantia in lethalem aegritudinem incidens et se morti iam proximum sentiens, horridam mille daemonum turbam sibi adstantem vidit, clamantium et dicetium: Iam satis edisti, iam satis bibisti. Iam satis plausisti, iam satis lusisti. Iam satis voluptatis hausisti. Iam satis edisti, iam satis bibisti: et nunc tibiest moriendum, et pro flagitiis et pro peccatis est in chaos horrendum nobiscum descendendum ubi semper torqueberis et mille mille malis undique repleberis, ubi semper torqueberis. Heu miser, quid audis? O nuntios execrabiles, o nuntios illaetabiles? Mihi ergo est moriendum? Moriendum, et opes et divitias relinquendum. Moriendum, nobiscum in infernum descendendum. O spes meas fallaces, o laetitias fugaces, o mortes vires nimium rapaces! Quid, quid mali, miser, egi, quid, quid dirum nefas ausus, quae mihi morte sunt luenda crimina? Pane canes alebas, pauperes non replebas. Auro scorta ditabas, nihil pauperi dabas. Nec terra usquam nec area, lacus, flumina et maria, quae tibi escas parabant, tuam vastam in gluviem explebant. Sic cordis impietate, gulae voracitate, manus rapacitate. Deum exacerbasti et tibi aeternam mortem comparasti. O mors horrida, violenta et amara homini opulenti in voluptatibus suis conquiescenti. Morere, infelix, morere, morere! Supremum age spiritum, morere, infelix, morere! Age iam execrabilem evome tristis animam. Morere, infelix, morere! Sat mensas mille plenas obsonis habuisti. Sat molles cantilenas et sonitus audisti. Sat ad ludicras scenas mimos spectanr isisti. Sat fallaces sirenas audiens obdormisti. Sat tibi est in profundum nobiscum descendendum. Ubi ab igne voraberis, et tormentis aeternis cruciaberis. Morere, infelix, morere! En vitae suprema venerunt momenta, quae dabunt extrema averni tormenta. Iam gressus intende ad manes silentes, ad ignes ardentes nobiscum descende. Hic tibi debentur horrores et metus, hic gaudia in fletus aeternos vertentur. Heu me miserum, heu dolentem, heu perditum! O infelices felicitates meas; quo vadam, miser, quae habitabo palatia? Igneas tartari fornaces! — Quas gustabo epulas? — Serpentes et viperas. — Quae bibam vina? — Picem et sulphura. — Quali recumbam lectulo? — fereo et candenti. — Quae purpurae operiar? — Flammea. — Quibus fruar spectaculis? — Teterrimorum daemonum. — Quos iocos, quos risus, quos lucus miscebor? — Fletus, gemitus et ululatus. — Quia igitur nulla spes super est, moriamur. Morere, infelix, morere. Descende nobiscum in infernum, ubi es cruciandus in aeternum. Morere, infelix, morere. Mortuus est ergo dives, et sepultus in inferno, ubicum esset in tormentis, elevans oculos suos vidit Abraham a longe, et mendicum Lazarum in sinu eius et clamavit dicens: Pater Abraham et miserere mihi, et mitte Lazarum ut aqua refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua. Lazarus vero mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Rogote, pater, ut mittaseum ad fratres meos, ut testetur eiks ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Habent Moysem et prophetas: audiant illos. Sed, se quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. Si Moysem et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. O dives miserrime, o dives pauperime. O dives infelicissime. Ubi sunt aedes illa superbissimae? Ubi sunt? Ubi, ubi villae? Ubi palatia? Ubi sunt? Ubi immensa agrorum spatia? Ubi sunt iucunditates? Ubi gaudia et voluptatis? Ubi gratiae et venustates? — Versae sunt omnes in calamitates. Ubi sensuum blandimenta? — Transierunt in lamenta. Ubi gulae irritamenta? — Transierunt in tormenta. Ubi aureum lenimentum? Ubi musicae o blectamenta? — Transierunt in lamenta. Ubi lusus, ubi amores? — Transierunt in ardores. Ubi mimi et saltatores? — Transierunt in maerores. Ubi, plausus, ubi honores? — Transierunt in dolores. Ubi flores? Ubi odores? Transierunt in faetores. Ubi gaudia? Ubi laetitia? Transierunt in tristitiam. Quam stulli sunt, quam vani deliciis affluentes se iactantia inani ad sidera extollentes. Hos statim mors acerba cunctis bonis nudabit, et illorum superba colla humiliabit. Avernales inter poenas, et atroces lanienas, dolentes, gementes in barathro stabunt, et ignibus aeternis aestuabunt.

Download the sheet music

Dives malus

Dives malus

By Giacomo Carissimi
Staff
Latin
114 pages
0 Downloads
Sacred Oratorios
0 0

More lyrics you may want