Diliges proximum tuum by Orlando di Lasso — Lyrics

Orlando di Lasso Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Diliges proximum tuum sicut te ipsum, quod si invicem mordetis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem in Christo: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, haec sici invicem adversantur, ut non quaecumque vultis illa faciatis, quod si spiritu ducimini non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis quae sunt: fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi. Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, adversus hujuscemodi non est lex, qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Gal. 5;1424)

Download the sheet music

Diliges proximum tuum

Diliges proximum tuum

By Orlando di Lasso
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want