Dialogo - Gloria in altissimis by Chiara Margarita Cozzolani — Lyrics

Chiara Margarita Cozzolani Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Agite pastores expergiscimini accurrite, videte, adorate. Quae nova lux? quis nuncius alacer? Ecce vobis gaudium magnum, ecce cælo labitur Deus nascitur Deus, ecce splendor Patris, ecce candor lucis æternæ terras irradiat homines visitat. O beata nox, o lucidæ tenebræ, o dulce, o canorum noctis silentium. Vobis edicitur Virginis partus, verbi nativitas, vobis indicitur jubilus mentis cordis jocunditus aurea pax, serenitas, tranquillitas, gloria. O felices nos, o dicite cives cælici: ostendite verbum quod factum est, referate misterium, revelate miraculum. Agite ergo, agite pastores expergiscimini accurrite, videte, adorate. Alleluia.

Download the sheet music

Dialogo - Gloria in altissimis

Dialogo - Gloria in altissimis

By Chiara Margarita Cozzo...
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want