Devotion New by Walter Janes — Lyrics

Walter Janes Latin English Sacred Staff notation

Full Lyrics

Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

Download the sheet music

Devotion New

Devotion New

By Walter Janes
Staff
Latin, English
2 pages
0 Downloads
Sacred
0 0

More lyrics you may want