Full Lyrics
Dedisti solus pacem Domine Jesu Christe in diebus nostris,
quia non fuit alius, qui pugnavit pro nobis, nisi tu Deus noster.
Benigne fecisti nunc in bona voluntate tua Sion,
fac etiam Domine ut aedificentur muri Jerusalem,
daque nobis illam quae exsuperat omnem sensum
et quam mundus dare non potest, pacem.