Full Lyrics
1. Decora lux aeternitatis auream
Diem beatis irrigavit ignibus,
Apostolorum quae coronat Principes,
Reisque in astra liberam pandit viam.
2. Mundi Magister, atque caeli Janitor,
Romae parentes, arbitrique gentium,
Per ensis ille, hic per crucis victor necem,
Vitae senatum laureate possident.
3. O Roma felix, quae duorum Principum
Es consecrata glorioso sanguine:
Horum cruore purpurata ceteras,
Excellis orbis una pulchritudines.
4. Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate quae gubernat omnia,
Per universa saeculorum saecula.
Amen.