Full Lyrics
Væ, ô dolores, ô ardores, dolores inferni,
conturbaverunt te præoccupaverunt te laquei mortis.
Væ, ô ignis, ô flammæ, ignis accensus est in Jacob,
et ardebit usque ad inferni novissima.
Ô miseriarum barathrum, quis inde me eripiet,
Non exibis inde donec ultimum quadrantem solveris.
Ah, spatium concedite locum pænitentiæ da te
vel horulam indulgete.
Non est hic pænitentiæ locus, sed justitiæ,
non exibis inde donec omnia persolveris.
Ô me miseram, ô me afflictam, ubi nunc tempus,
transiit tempus acceptabile periit.
ubi voluptates, ablata est voluptas a Jacob
et tibia et cithara defecit
ubi divitiæ, dormierunt somnum suum
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manubus suis.
ubi amici, hi forte spes unica salutis meæ relicti sunt.
Relicti sunt hos invoca.
Ô vos omnes qui transitis at tendite
et videte si est dolor similis sicut dolor meus,
porrigite manus placate Deum miseremini mei.
O magne Pater Domine misericordiarum
Jesu redemptis sanguine sis immemorirarum.
Indulgete amantibus tuam benignitatem.
Pænasque deprecantibus concede libertatem.