Full Lyrics
Cor mundus militat sub vana gloria,
Cuius prosperitas est transitoria?
Tam cito labitur eius potentia,
Quam vasa figuli, quæ sunt fragilia.
Tot clari proceres, tot rerum spatia,
Tot ora præsulum, tot regna fortia,
Tot mundi principes, tanta potentia,
In ictu oculi claudentur omnia!