Cum natus esset Jesus by Orlando di Lasso — Lyrics

Orlando di Lasso Latin Sacred Motets Gospel motets Staff notation

Full Lyrics

;Vulgate Matthaeus 2:112 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judææ: sic enim scriptum est per prophetam dicentem: Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: et mittens illos in Bethleem, dixit: ite, et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Download the sheet music

Cum natus esset Jesus

Cum natus esset Jesus

By Orlando di Lasso
Staff
Latin
12 pages
0 Downloads
Sacred Motets Gospel motets
0 0

More lyrics you may want