Full Lyrics
Cum essem parvulus,
Loquebar ut parvulus,
Sapiebam ut parvulus,
Cogitabam ut parvulus,
Quando autem factus sum vir,
Evacuavi quae erant parvuli:
Videmus nunc per speculum ænigmate,
Tunc autem facie ad faciem.
Nunc cognosco ex parte,
Tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Nunc autem manent:
Fides, Spes, Charitas tria hæc:
Major autem horum est Charitas.