Full Lyrics
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:
ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium:
quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.