CREDO by Jude Nnam — Lyrics

Jude Nnam Latin Creed (I believe) Latin Hymns Solfa notation

Full Lyrics

[INTRODUCTION] Credo in unum Deum [REFRAIN] Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae. [VERSE 1] Visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei Unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. [VERSE 2] Deum de Deo, Lumen de Lumine. Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis. [VERSE 3] Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. [VERSE 4] Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. [VERSE 5] Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: Qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. [VERSE 6] Et unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuos Et vitam venturi saeculi. Amen.

Download the sheet music

CREDO

CREDO

By Jude Nnam
Solfa
Latin
3 pages
22 Downloads
Creed (I believe) Latin Hymns
0 0

More lyrics you may want