Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum.
REFRAIN
Patrem Omnipotentem, factorem Caeli et terrae.
VERSE 1
Visibilium Omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum ante Omnia Saecula.
VERSE 2
Deum de Deo Lumen de Lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum non factum, Consubstantialem Patri
Per quem Omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram Salutem descendit de Caelis.
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine
et homo factus est
Crucifixus etiam Pro nobis Sub Pontio Pilato
Passus, et Sepultus est.
Et resurrexit tertia die Secundum Scripturas.
VERSE 4
Et ascendit in Caelum;
Sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria
Judicare vivos et mortuos;
Cujus regni non erit finis.
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem
Qui ex Patre Filioque Procedit
Qui cum Patre et filio Simul adoratur et Conglorificatur;
Qui locutus est Per Prophetas.
VERSE 6
Et unam, Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma in remissionem Peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi Saeculi. Amen.
KYRIE ELEISON
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.