Full Lyrics
INTRODUCTION
Credo in unum Deum
REFRAIN
Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae
VERSE 1
Visibilium omnium et invisibilium
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia Saecula
VERSE 2
Deum de Deo lumen de lumine Deum verum de Deo vero
Genitum non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
VERSE 4
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem
Qui ex Patre Filioque procedit
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas
VERSE 6
Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum,
Et exspecto resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi saeculi. Amen.