Full Lyrics
INTRO
Credo in unum Deum
REFRAIN
Patrem Omnipotentem, factorem Caeli et terrae
VERSE 1
Visibilium Omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum
VERSE 2
Et ex Patre natum ante Omnia Saecula
Deum de Deo, lumen de lumine
Deum verum de Deo vero
Genitum non factum, Consubstantialem Patri:
Per quem Omnia facta sunt
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
VERSE 3
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
Et homo factus est
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato
Passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas
VERSE 4
Et ascendit in caelum
sedet ad dexteram Patris
Et iterum venturus est cum gloria
Judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis
VERSE 5
Et in Spiritum Sanctum
Dominum et vivificantem
Qui ex Patre filioque procedit
Qui cum Patre et filio
Simul adoratur et conglorificatur:
qui locutus est per prophetas
VERSE 6
Et unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam
Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum
Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi saeculi, Amen.
KYRIE ELEISON
Kyrie, eleison
Christe, eleison
Kyrie, eleison