Credidi by Tiburtio Massaino — Lyrics

Tiburtio Massaino Latin Sacred Vesper Psalms Staff notation

Full Lyrics

Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum. Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Disrupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

Download the sheet music

Credidi

Credidi

By Tiburtio Massaino
Staff
Latin
4 pages
0 Downloads
Sacred Vesper Psalms
0 0

More lyrics you may want