Full Lyrics
Introitus
Scio
cui credidi et certus sum
quia potens est depositum meum
servare in illum diem
Versus:
Coeli enarrant gloria
Et opera manuum eius annunciat firmamentum
Alleluia
Tu vas electionis Sancte Paule apostole gentium doctor
pro omnibus nobis ora ad deum qui te elegit
Sequentia
Quod dixit et fecit
Saulum ut stravit
Paulum et statuit
Quod dum impugnat audivit
Saule, Saule quid me persequeris?
A facie Domini mota est terra
contremuitque mox et quievit
Hic lingua tuorum est canum
ex inimicis rediens ad te Deus
Docens crucifixum non esse alium
praeter Christum Deum
Quod docente Ihesum mare vidit et fugit
Jordanis conversus est retrorsum.
Te solum adorat Christum creatorem
teque cognoscit in carne venisse redemptorem.