Full Lyrics
In finem. Psalmus David.
In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde:
quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?
Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem,
odit animam suam.
Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum,
pars calicis eorum.
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.