Consolamini popule meus by Alexander Utendal — Lyrics

Alexander Utendal Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Consolamini popule meus, dicit Dominus Deus vester. Loquimini ad cor Jerusalem et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Recepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est faenum quia spiritus Domini sufflabit in eo. Vere faenum est populus: exsiccatum est faenum et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum. Haec dicit Dominus Deus: Convertimini ad me et salvi eritis. Deo gratias.

Download the sheet music

Consolamini popule meus

Consolamini popule meus

By Alexander Utendal
Staff
Latin
9 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want