Considera Israel by Pierre de la Rue — Lyrics

Pierre de la Rue Latin Sacred Motets Laments Staff notation

Full Lyrics

Considera Israel pro his qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati, incliti Israel super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philistiim, ne exsultent filiae incircumcissorum. Montes Gelboae nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, Sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Ionathas amabiles et decori valde in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores. Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Quomodo ceciderunt fortes in praelio? Jonathas in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium suum, ita ego te diligebam. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?

Download the sheet music

Considera Israel

Considera Israel

By Pierre de la Rue
Staff
Latin
10 pages
0 Downloads
Sacred Motets Laments
0 0

More lyrics you may want