Congaudent by Anonymous — Lyrics

Anonymous Latin Sacred Sequence hymns Staff notation

Full Lyrics

Congaudent angelorum chori gloriosae virgini. Quae sine virili commixtione genuit. Filium qui suo mundum cruore medicat. Nam ipsa laetatur quod caeli iam conspicatur principem. In terris cui quondam sugendas virgo mamillas praebuit. Quam celebris angelis Maria Iesu mater creditur. Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae Domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis. Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit. Te caeli regina haec plebecula piis concelebrant mentibus. Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat. Te libri virgo concinunt prophetarum chorus iubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant. Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia emulans. Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans. Tibi suam manifestat devotionem peccatu te supplici implorans Maria. Ut sibi auxilium circa Christum dominum esse digneris per aevum.

Download the sheet music

Congaudent

Congaudent

By Anonymous
Staff
Latin
5 pages
0 Downloads
Sacred Sequence hymns
0 0

More lyrics you may want