Confitebuntur coeli, MH 363 - Choir Script PDF Thumbnail
Preview
0 0
Edition by Malcolm Crowe
0 downloads
Added Jul 29, 2026
Format: Staff
Language: Latin
Pages: 19 pages
This edition was prepared by Malcolm Crowe — free to download, print, rehearse and perform.

Confitebuntur coeli, MH 363 by Johann Michael Haydn — Lyrics

Intellectus Ethan Ezrahitae. Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis. Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
Read full lyrics

About Confitebuntur coeli, MH 363

Johann Michael Haydn, brother of the more famous Joseph, was a prolific composer of sacred music for the Austrian church. This setting of Confitebuntur coeli, a responsorial psalm text, is scored for SATB choir and Latin words. The text, drawn from Psalm 89, speaks of God's eternal mercies and truth, which will be proclaimed from generation to generation. It also praises God's might and terrible majesty above all his neighbours, and anticipates his everlasting kingdom. The music would have been intended for liturgical use in the late eighteenth century.