Christus resurgens by William Byrd — Lyrics

William Byrd Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo, Alleluia. Mortuus est enim propter delicta nostra: et resurrexit propter justificationem nostram, Quod autem vivit, vivit Deo, Alleluia. Secunda pars Dicant nunc Iudaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt Regem. Ad lapidis positionem quare non servabant petram iustitiae? Aut sepultum reddant, aut resurgentem adorent, nobiscum dicentes: Alleluia.

Download the sheet music

Christus resurgens

Christus resurgens

By William Byrd
Staff
Latin
7 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want