Full Lyrics
Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo,
Alleluia.
Mortuus est enim propter delicta nostra: et resurrexit propter justificationem nostram,
Quod autem vivit, vivit Deo,
Alleluia.
Secunda pars
Dicant nunc Iudaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt Regem.
Ad lapidis positionem quare non servabant petram iustitiae?
Aut sepultum reddant, aut resurgentem adorent, nobiscum dicentes:
Alleluia.