Full Lyrics
Cernere virtutes qui vult in compagine una
Laudandum immensus quicquid et orbis habet
Marchio magnanimus de Baden adest Philibertus
Mechthildisque simul quos modo junxit hymen.
Ille quidem numeros virtutum continet omnes
Bavariae haec laus est atque decoris honor.
Quis te felicem non dixerit, inclyte Princeps,
Qui, quae omnes optant, omnia solus habes.
Soprano II (Quintus):
Ista Hymenaee precor tibi sint connubia curae,
Grata ubi sunt stabilis vincula nexus erit.