Full Lyrics
Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit,
et creata sunt.
Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
quia exaltatum est nomen ejus solius.
Confessio ejus super caelum et terram;
et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus;
filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.