Cantate by Ignazio Donati — Lyrics

Ignazio Donati Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate. Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

Download the sheet music

Cantate

Cantate

By Ignazio Donati
Staff
Latin
4 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want