Berwick by Jacob French — Lyrics

Jacob French Latin English Sacred Staff notation

Full Lyrics

In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptione. Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant. Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. Priusquam intellegerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. Laetabitur justus com viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.

Download the sheet music

Berwick

Berwick

By Jacob French
Staff
Latin, English
1 page
0 Downloads
Sacred
0 0

More lyrics you may want