Benedictus in D minor by William Byrd — Lyrics

William Byrd Latin English Sacred Morning Canticles Staff notation

Full Lyrics

Benedíctus [Dóminus,] Deus Israël, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ: Et eréxit cornu salútis nobis in domo David, púeri sui. Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus: Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos. Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti. Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis: Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi. In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris. Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus: Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: in remissiónem peccatórum eórum: Per víscera misericórdiæ Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto: Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Download the sheet music

Benedictus in D minor

Benedictus in D minor

By William Byrd
Staff
Latin, English
7 pages
0 Downloads
Sacred Morning Canticles
0 0

More lyrics you may want