Beati quorum remissae sunt iniquitates by Alexander Utendal — Lyrics

Alexander Utendal Latin Sacred Motets Staff notation

Full Lyrics

Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Download the sheet music

Beati quorum remissae sunt iniquitates

Beati quorum remissae sunt iniquitates

By Alexander Utendal
Staff
Latin
13 pages
0 Downloads
Sacred Motets
0 0

More lyrics you may want