Full Lyrics
;Version 1
Beata es, Virgo Maria,
quae Dominum portasti creatorem mundi:
Genuisti eum, qui te fecit,
et in aeternum permanes virgo.
Alleluia.
Ave Maria gratia plena, Dominus tecum.
;Version 2
Beata es, Virgo Maria, quae credidisti Domino;
perficientur[perfecta sunt] in te, quae dicta sunt tibi a Domino.
Ex te enim natus est Christus Deus Salvator noster qui intercedit pro nobis
apud Dominum Deum nostrum.
Alleluia.
;Version 3
Beata es, virgo Maria, Dei genitrix,
quae credidisti omnia perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi:
ecce, exaltata es super choros Angelorum:
intercede pro nobis ad Dominum Deum tuum.
Alleluia.