Full Lyrics
Ave Maria, gratia plena,
Qualis est ista salutatio?
Benedicta tu in mulieribus.
Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum;
ecce concipies in utero, et paries, filium,
et vocabis nomen ejus Jesum.
Hic erit magnus et filius Altissimi vocabitur.
Quomodo fiat istud, quoniam virum non cognosco?
Spiritus sacntus superveniet in tem et virtus Altissimi obumbrabit tibi,
ideoque et quod nascetur ex to sanctum, vocabitur filius Dei,
et ecce, Elisabeth, tua cognata et ipsa concepit filium in senectute sua,
et hic est mensis sextus, quae vocatur sterilis,
quia non erit apud Deum impossibile omne verbum.
Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.
Alleluja.