Full Lyrics
Ave gratia plena Maria: tecum Dominus.
Partu laudes tibi ubique.
In te thalamum puritatis effecit Jesus regum rex immortalis.
De te cecinere prophetae et Dominum ex te nasciturum,
laus nam tua erit indeficiens et corona virtutum perpetua.
Et quae tuis sanctis indigemus precibus ad te clamamus assiduus calamitatibus obruti, O benignissima Maria:
et hinc ad te confugimus spes nostra et adiutrix nam qui te invocant hos non soles ipsa omnis criminis expers tuo solamine destitutos relinquere.
Nihil est enim quod a carissimo filio nequeas impetrare, idcirco ad te clamamus:
Spes nostra, salve.
O summa, O pura, O super angelos omnes excellens creatura:
laus, honor et decus sempiternum tibi omnium mulierum gemma.
Angelorum chori una cum sanctis reliquis tuam admirantur sanctimoniam cum quibus nos quoque iustissime clamamus singuli:
Spes nostra, salve.