Full Lyrics
from Deuteronomy
Audite, caeli, quae loquor: audiat terra verba oris mei.
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.
Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia.