Attendite popule - Choir Script PDF Thumbnail
Preview
0 0
Edition by Michael Wendel
0 downloads
Added Jul 29, 2026
Composer: Ascanio Trombetti
Format: Staff
Language: Latin
Pages: 6 pages
This edition was prepared by Michael Wendel — free to download, print, rehearse and perform.

Attendite popule by Ascanio Trombetti — Lyrics

Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis. Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Read full lyrics

About Attendite popule

Ascanio Trombetti's Attendite popule is a motet for double choir (SSAT.ATTB) in Latin. The text, drawn from the Psalms, is a powerful exhortation for God's people to listen to His law and remember His mighty deeds. It speaks of passing down divine instruction and testimony from one generation to the next, urging the faithful to place their hope in God and not forget His works. Trombetti's setting would have been performed in sacred settings, likely as part of a larger liturgical service. The use of a double choir allows for rich polyphonic textures and dramatic contrasts, emphasizing the gravity and importance of the message being conveyed.