Full Lyrics
Attende Domine ad me et audi voces adversariorum meorum.
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii.
Circumdederunt me pro eo ut me diligerent detrahebant mihi.
Ego autem orabam, ego autem orabam.
Nunc ergo respice et exaudi me Domine Deus meus.