Full Lyrics
Assumens Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius.
Transfiguratus est ante eos
et resplenduit facies eius sicut sol,
et vestimenta eius facta sunt alba sicut nix.
Et apparuerunt ei Moyses et Helias
loquentes cum illo.
Et vox patris intonuit:
Hic est Filius meus dilectus
in quo mihi complacui.