Full Lyrics
Angustiae mihi sunt undique,
si enim hoc egero, mors mihi est,
si autem non egero, non effugiam manus vestras.
Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor,
quoniam falsum testimonium tulerunt contra me,
et ecce morior cum nihil horum fecerim
quae isti malitiose composuerunt adversum me.
Exaudivit autem Dominus vocem ejus.